- SCIRPUS
- SCIRPUSGraece φλεὼς, sui generis, inter ea, quae praeter salicem ligaturis utilia sunt, memoratur Plinio l. 16. c. 37. Nec in fruticum, nec in veprium cauliumque, neque in herbarum, aut alio ullo, quam suo genere, numerentur merito scirpi fragiles palusiresque. Eius usus multiplex. In filo et in scirpo nectebantur corollae, Tertullian. de coron. mil. ubi tamen per scirpum philyram vult intelligi, de qua dictum. Cetera Plinii iterum verbis expediemus, d. l. ad tegulum tegetesque: e quibus, detractô cortice, candelae luminibus et funeribus serviunt. Firmior in quibusdam locis eorum rigor.Namque iis velificant non in Pado tantum nautici, verum et in mari piscator Africus, praeposterô more, vela intra malos suspendens. Et mapalia sua Mauri tegunt: proximeque aestimanti hoc videntur esse, quo inferiore Nili parte papyri sunt usu. Quibus in postremis verbis cau sam dat, quare, cum papyrus sit Nilotica proprie planta, scirpus quoque papyri nomine fuerit insignitus, nempe a similitudine et usu, de quo utroque diximus supra, ubi de Papyro et Phleo. Addam saltem, fiscellae scirpeae nomine appellari in vulgatis Bibliis Exod. c. 2. v. 3. instrumentum seu navigiolum, quo Moyses expositus, uti pluribus videre est apud Thomam Bartholinum de Puerperio Veterum. ex papyro enim fuisse, Iosephus et Clemens Alexandrinus tradunt. Certe et instrumentorum scirpeorum Esaias meminit c. 19. v. 7. ubi Aethiopiam mittere Legatos et instrumentis scirpeis per supersiciem aquarum uti, ait. Sed de huiusmodi navigiis etiam nos supra egimus. De Scirpeis vero simulacris Argeorum quotannis olim Romae, in Tiberim praecipitari solitis, a Vestalibus virginibus, vide supra aliquid ubi de Maio mense.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.